previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.

[2] peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas.1 nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus [p. 172] magna peditum equitumque manu Histrum traiecit.2 [3] inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto3 nobilis erat Bastarna, Antigonus4 e regiis unus, saepe5 cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama inde6 certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbavit. [4] compositum autem sic fuerat transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret.7 id ut facere posset regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. [5] Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare8 Bastarnis. [6] duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. [7] per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter [p. 174] daturos: nec enim aut lingua aut moribus9 10 abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia accommodabantur:11 [8] sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore; [9] sive prospere rem12 gessissent, Romanis aversis13 in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

1 subtrahendas Madvig: contrahendas Mog.

2 A.U.C. 575

3 Cotto Weissenborn: om. Mog.

4 Antigonus Madvig: ea res Antigonus Mog.

5 saepe Heraeus: saepe Iunius Mog.

6 inde certi Drakenborch: incerti Mog.

7 praestaret frob. 35: daret Mog.

8 sedes dare frob. 31: se fundare Mog.

9 moribus Duker: moribus aequales Mog.

10 A.U.C. 575

11 accommodabantur Sigonius: commodabantur Mog.

12 rem Gronovius: om. Mog.

13 aversis frob. 31: reversis Mog.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigonus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bastarnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cotto
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dardani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hister
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BASTARNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DA´RDANI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MOE´SIA
    • Smith's Bio, Perseus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: