Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. biduo, quo senatum legerunt censores, Q.
Fulvius consul profectus in Ligures, per invios
montes Ballistae1 saltus cum exercitu transgressus,
[2]
signis collatis cum hoste pugnavit: neque tantum
acie vicit sed castra quoque eodem die cepit. tria
milia ducenti hostium omnisque ea regio Ligurum in
deditionem venit.
[3]
consul deditos in campestres
agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit.
celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt:
supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae
sunt;
[4]
praetores quadraginta hostiis maioribus per
supplicationes rem divinam fecerunt. Ab altero
consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus
est gestum.
[5]
Galli Transalpini, tria milia hominum,
in2 Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant ut pacati sub imperio populi Romani essent.
[6]
eos senatus excedere
Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et
animadvertere in eos qui principes et auctores
transcendendi Alpes fuissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.