previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. [2] herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes. [3] theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: [4] Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. [5] theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum1 sororisque filios2 in eadem habebat cura. [6] postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum qui [p. 10] interfecti essent accepit, ludibrio futuros non regis3 modo sed custodum etiam libidini4 rata ad rem atrocem animum [7?] adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. [8] Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. [9] proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum5 sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. [10] ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri Thessalonicam;6 sed traicere in Euboeam erat propositum. [11] ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii qui praeerant custodiae portus lembum armatum ad retrahendam7 eam navem miserunt cum gravi edicto ne reverterentur sine ea. [12] cum iam8 appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos ut ferrent opem orabat. [13] ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiismorsinquituna vindicta est. [14] viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, [p. 12] effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei,9 primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.” et hostes aderant et auctor mortis instabat. [15] alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.

1 suum edd. vett.: om. ς.

2 filios edd. vett.: om. ς.

3 A.U.C. 572

4 libidini Sigonius: libidinis ς.

5 statum ed. Frobeniana 1531: statutum aut statuam ς.

6 Thessalonicam Gronovius: in thessalonicam ς.

7 retrahendam Perizonius: pertrahendam Mς.

8 cum iam gelenius: quoniam dies aut cum dies ς.

9 A.U.C. 572

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrifisia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theoxena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Archo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herodicus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AENEIA
    • Smith's Bio, Aene'as
    • Smith's Bio, Deme'trius
    • Smith's Bio, Theo'xena
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: