Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. sauciis deinde in oppidum Aeburam
devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae
legiones.
[2]
ea urbs circumsessa cum a Celtiberis
auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi
cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles
continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant,
desperato auxilio suorum in deditionem venit.
[3]
Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit.
[4]
Celtiberi, qui
profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem
superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus
Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra
moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati
aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad
oppidum accesserunt.
[5]
in eos duabus portis Romani
eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt.
[6]
quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa
frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam
saluti fuit:
[7]
sparsi enim toto passim campo se
[p. 102]
diffuderunt, nec usquam1 confertos eos hostis circumvenit.2 tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.
[8]
qui palati3 e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt. extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi.
[9]
Flaccus a Contrebia profectus per
Celtiberiam populabundus ducit legiones multa
castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.