previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. colonia Graviscae1 eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. [2] quina iugera agri data; tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex menses numquam pluvisse memoriae2 proditum.

eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, [3] dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis. [4] litteris Latinis Graecisque utraque area inscripta3 erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. [5] eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti [p. 90] regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo4 corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. [6] in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. [7] septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae quae illius aetatis esse potuit. [8] adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, volgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, [9] mendacio probabili accommodata fide.5 primo ab amicis qui in re praesenti fuerunt libri lecti; mox pluribus legentibus cum volgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: [10] et erat familiaris usus, quod scribam quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. [11] lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque [p. 92] dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros6 eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere uti si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id7 integra sua gratia eum facturum. [12] scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. Praetor se8 iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere. [13] senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse. id scriba non accepit. [14] Libri in comitio igne a victimariis facto9 in conspectu populi cremati sunt.

1 Graviscae ed. parisina 1510: crauis aut grauis ς.

2 memoriae ed. Frobeniana 1535: memoria ς.

3 inscripta edd. vett.: scripta ς.

4 A.U.C. 573

5 accommodata fide gelenius: accommodat fidem ς.

6 A.U.C. 573

7 id edd. vett.: om. ς.

8 se ed. Frobeniana 1535: ei aut eis aut eius ς.

9 igne a victimariis facto gelenius: ignea uictima his facta ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: