previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11.quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? [2] T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te1 abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina concocta sunt consilia. [3] quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se [p. 34] habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis2 delenimentis redeunt. [4] Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. [5] ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit deos rogo. [6] supersteset ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit3hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. [7] cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis naturae moris Macedonum iuris gentium. 'Obstat frater maior, ad quem iure voluntate etiam patris regnum pertinet. [8] tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero.4 pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit5 quam ut filii necem ulciscatur.6 Romani laetabuntur, [9] probabunt, defendent factum.' hae spes incertae, [10] pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes puniendo eos qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.”

1 te edd. vett.: om. ς.

2 A.U.C. 572

3 me esse uelit ς: me uult esse M.

4 petiero gelenius: potior ς.

5 de—timebit gelenius: et magis timebit ne irascatur ς.

6 ulciscatur gelenius: patiatur ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: