previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Turn Perseus "aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. [2] non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant. [3] nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires, [4] nec adeo vilis tibi vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune. [5] itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: [6] sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, [7] per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror. [8] frater, non comisantium in vicem animis iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. [9] haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et [p. 66] temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. [10] hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestun prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. [11] ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte periculi mihi fiturum fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? [12] quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam? [13] si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago quid enim? [14] negat venisse se cum multitudine ad ianuam mearm, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. [15] si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (12 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: