previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, [2] curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. [3] Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. [4] "quando in eam fortunam veni," inquit "Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. [5] te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. [6] Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam." [7] ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. [8] ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus. [9] sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vlgiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. [10] tamen ... admoveri potuisset [p. 110] Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset mors regis. [11] medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: