Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.
[2]
ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus
obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam
est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad
Philippum processit.
[3]
"multis" inquit "sermonibus
intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire
vera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus
fraude et insidiis esset.
[4]
homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua
est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam
vocari iube."
[5]
regi adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse
appareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit.
[6]
extemplo missi, qui legatos
comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.
[7]
de
Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter
negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, [p. 109] non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant.
[8]
Philippo redintegratus
est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in
liberis graviorem, quod alter superesset, censebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.