Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis
per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones.
[2]
ea
urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset,
morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia
profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae
et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in
deditionem venit.
[3]
Flaccus quoque tempestatibus foedis
coactus exercitum omnem in urbem introduxit.
[4]
Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari,
cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres,
amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra
extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata [p. 89] rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi
ad oppidum accesserunt.
[5]
in eos duabus portis Romani
eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt.
quae res ad resistendum eos
[6]
et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa
frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam
saluti fuit:
[7]
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria
sexaginta duo.
[8]
qui palati e fuga domum se recipiebant,
alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem
Contrebiae et suam cladem narrando averterunt.
[9]
extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus
a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus
ducit legiones multa castella expugnando, done maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.