Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
comitia consulibus rogandis fuere: creati P.
Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus.
[2]
praetores
inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius
Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.
[3]
his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni
Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia,
L. Duronio Apulia;
[4]
et Histri adiecti, quod Tarentini
Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. eadem Massilienses
de Ligurum navibus querebantur.
[5]
exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia
ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et
quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti
equites.
[6]
in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus
[p. 76]
imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in
supplementum decreta tria milia civium Romanorulm
ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia
peditum, trecenti equites.
[7]
nec rei navalis cura omissa.
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos
naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur, ingenui
tantum ut iis praeessent.
[8]
inter duumviros ita divisa
tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium
iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde
dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.