Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
Postquain dicendi finem Perseus fecit, coniecti
eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut
confestim responsurus esset.
[2]
deinde diu silentium fuit,
cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse.
tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. "
[3]
omnia, quae reorum antea
fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas
suspectas tibi fecit.
[4]
cum ipse, ex quo ab Roma redii,
per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur,
ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti
et percussoris speciem induit.
[5]
periculo suo te exterret,
ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.
perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne
apud te quidem spei quicquam reliqui habeam.
[6]
circumventum, solum, inopem invidia gratiae externae,
quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud
quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit
cum cetera insectatione vitae meae,
[7]
ut et hoc, quod
[p. 69]
iam quale sit scies, suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et
composito argumento fulciret?
[8]
simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino
exorta.
[9]
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris
regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis
patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse
noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
[10]
si
illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque
tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura,
hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri,
[11]
ut per se quaereretur, utrum ego tibi an
tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias
fecisses.
[12]
ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et
noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam.
[13]
occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet
maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum,
ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum.
quid ergo illa sibi vult pars altera orationis,
[14]
qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem
regni me venisse?
[15]
nam si et in Romanis tantum
momenti credebam esse, ut quem vellent imponerent
Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae
confidebam, quid opus parricidio fuit?
[16]
an ut cruentum
diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud
quos aut vera aut certe simulata probitate partam
gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et
invisus essem?
[17]
nisi T. Quinctium credis, cuius nutu
et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse
auctorem.
[18]
idem non Romanorum gratiam solum, sed
Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem
[p. 70]
in certamine non futurum crediderit:
[19]
idem, tamquam
in aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris
ultimam spem confugisse me insimulat.
[20]
vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris
iudicetur cepisse?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.