previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

[2] [p. 172]Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones 1 centena, centena quadragena equites acceperunt. [3] tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. [4] aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erucinae ad portam Collinamdedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello—, altera in foro olitorio Pietatis. [5] eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir, statuamque auratam, quae prima omnium in Italia est statua aurata, patris Glabrionis posuit. [6] [p. 173] is erat, qui ipse eam aedem voverat, quo die 2cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.

[7] per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. [8] transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit. [9] auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. [10] responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse; mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre: [11] ad consules irent et, quae ab iis imperata essent, facerent; nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. [12] pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis; ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. [13] [p. 174] inde in Sardiniam exercitus ductus et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni 3 parte pacata, secunda proelia facta. [14] Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus non ab se tantum, sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

1 a. u. 573.

2 a. Ch. 181.

3 a. u. 574.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (49 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: