Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. comitia consulibus rogandis fuere; creati P. Cornelius Lentulus
[2]
M. Baebius Tamphilus. praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.
[3]
his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia;
[4]
[p. 148] et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos 1agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur.
[5]
exercitus inde decreti: quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites.
[6]
in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum decreta tria milia civium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites.
[7]
nec rei navalis cura omissa. duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
[8]
inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.
1 a. u. 573.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.