previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque1 foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes. [2] frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, [3?] quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio2 quam bella externa, quam fames morbive, quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt. [4] virginem plebeii generis maxime forma notam duo3 petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. [5] adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. [6] cum res peragi intra parietes [p. 288] nequisset, ventum in ius est. postulatu audito matris4 tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. [7] sed vis potentior fuit; namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt; [8] adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; [9] urbem quoque omni5 etiam expertium6 ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat; [10] nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium. [11] parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. [12] priores Volsci duce Aequo Cluilio7 Ardeam venere et moenibus hostium vallum obiecere. quod ubi Romam est nuntiatum, [13?] extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique [p. 290] iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde8 vigilia signa profert, coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent; [14] et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.

1 renovataque Conway: renouatoque ω.

2 exitio wesenberg: magis exitio ω.

3 notam duo kiehl: notam ω.

4 A.U.C. 311

5 omni morstadt: omnis ω.

6 expertium Walters: expertem ω.

7 Cluilio ς: ciuilio VD4A2 (or A3):ciuili ω.

8 A.U.C. 311

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.828
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nuptiarum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Virgines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cluilius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Geganius Macerinus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ARDEA Latium, Italy.
    • Harper's, Ardea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TUTOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´RDEA
    • Smith's Bio, Cloe'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: