previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus. [2] tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere. [3] Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras;1 quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur2 oppugnandum sine ulla populatione accessit. [4] Anxur3 fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. [5] Ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissae quattuor [p. 450] cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem4 urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere. [6] ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi; plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. cogebantur itaque victi, [7?] quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos5 violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis; [8] quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda Fabius militem abstinuit, donec collegae venirent, [9?] ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent. [10] qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit. [11] additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem6 munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

1 Ecetras ς: ecetram a2: egitras PFUBL3: egitrans ma: et girus H: et giras OEL: alteras et V.

2 ad Anxur ς: ad ancxyr HDL: ad ancxir OE: ad anxyr D2: ad anxir P2FUa: ad ancxy M: ad anxi P: ad anxie B: wanting in V.

3 Anxur: anxyr MD2: ancxyr HD: ancxir OELa: anxir B: anxii PFU: anxis V.

4 A.U.C. 348

5 armatos aς: armatus ω.

6 in multitudinem L4a3 Rhenanus: in multitudine ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxur
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: