previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. eo anno, quia tempus indutiarum cum1 Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia2 fuit. [2] petiere ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent Veios iretur. Ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. [3] et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, [p. 446] ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti3 caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. [4] tarditatis causa non in senatu4 magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur,5 parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum. [5] fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.

[6] insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis Num.6 Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, [7?] ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit. [8] id patres aegre passi decrevere ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. [9] quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum7 periculo retineri; nullum annum esse quo non acie dimicetur; [10] et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.

[11] haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt. [12] maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia [p. 448] trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe8 haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. [13] prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset9 in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes. [14] haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.

1 A.U.C. 348

2 obvia aς: obuiam ω: obuia. (with space for one letter, which has been obliterated) V.

3 A.U.C. 348

4 non in senatu Weissenborn: in senatu ω: in senatum DL.

5 restari nuntiabatur Mommsen: restari nuntiabantur (or nunc-) ω: res stare nunciabantur D2: resistere nuntiabantur a.

6 Num Sigonius: cn. ω: Gneo a: cum F3 (over erasure).

7 cetera cum schenkl: et cum VMa: . cum OED: cum ω: alia cum Madvig.

8 A.U.C. 348

9 esset ς: esse ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: