previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. turbatores volgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius1 tertium2 tribuni plebis, ambo absentes creati. [2] ei3 cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito [p. 412] [3?] publicarentur fortunaenec enim ferme quicquam4 agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat, [4?] —atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc conciliis5 privatis principum cogendis viam consilii inveniebant, [5?] cum Ap. Claudius, nepos eius qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, [6?] dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. [7] facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. [8] pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, [9?] per quam cum universo ordini, tum6 primoribus se patrum concilient. [10] adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe [p. 414] Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut7 quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent. [11] misso senatu prensantur ab principibus tribuni. suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere. [12] posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, [13?] eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere; [14] praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum improbis collegis. [15] fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senatu actae. [16] latores rogationis [p. 416] contione advocata proditores plebis commodorum ac8 servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.

1 M. Metilius Alschefski: metilius (or -cilius) ω.

2 quartum . . . tertium ς: quarto . . . tertio (or -cio) ω.

3 ei D? Miadvig: et ω.

4 A.U.C. 337-338

5 conciliis crévier: in conciliis ς: in consiliis ω.

6 cum universo ordini, tum tan. Faber: cumiuerso (?) ordine tum D: uniuerso ordine cum ω.

7 A.U.C. 337-338

8 A.U.C. 337-338

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.4
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: