previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. annus felicitate populi Romani periculo potius1 ingenti quam clade insignis. servitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent. [2] avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt. indicibus dena milia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.

[3] bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et novos hostes Labicanos2 consilia cum veteribus iungere haud incertis auctoribus Romam est allatum. [4] Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat civitas: Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum adverterent animos ne quid novi tumultus Labicis oreretur.

[p. 404] [5] ad insequentis anni tribunos militum consulari3 potestate inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem M. Papirium Mugillanum4 C. Servilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. [6] nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse. [7] tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari. [8] cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Serviliusquando nec ordinis huius ullainquit, “nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet. filius meus extra sortem urbi praeerit. bellum utinam qui adpetunt consideratius concordiusque quam cupiunt gerant.”

1 A.U.C. 336

2 Labicanos . . . . Labicis . . . . Labicanos . . . . Labicanis as ω reads at II. xxxix. 4 and several other places (in § 4 Labicos MPRL): lauicanos, etc. ω.

3 A.U.C. 336

4 Mugillanum Sigonius: mugilanum ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: