Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. iam omnibus locis ceditur nequiquam1 Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil
nec imperium nec maiestas valebat,
[2?]
dataque mox
terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio
equitum, labante2 iam re praesenti animo subvenisset. qui cum magna voce exclamasset ut equites qui salvam rem publicam vellent esse ex equis desilirent,
[3?]
omnium turmarum equitibus velut
ad consulis imperium motis, “nisi haec” inquit,
“parmata3 cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares.”
[4]
cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte
cuspidem gerens. quacumque incedunt, vi viam
faciunt; eo se inferunt obiectis parmis ubi suorum
plurimum laborem vident.
[5]
restituitur omnibus
locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium
erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent,
terga daturi hostes fuerint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.