previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. creati consules sunt C. Sempronius1 Atratinus Q. Fabius Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Volturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye2 vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam. [2] cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.

[3] his rebus actis consules ii quos diximus idibus Decembribus magistratum occepere.3 iam non [4] solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse; [5] volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur nec virtute nec [p. 378] patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.4 [6] haud vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, [7?] adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, virtutem est secuta. [8] primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est. [9] clamor indicium primum fuit quo5 res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit6 pavorem animorum. [10] eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae; [11] signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.

[p. 380]

1 A.U.C. 331

2 Capye vorm.: capue A2 marg.: capio ω.

3 occepere ς (cf. . vii. 6): accepere ω:ceperunt H.

4 A.U.C. 331

5 quo frag. Haverk.2 (cf. chap. xxxiii. § 12 and xxv. xxi. 4): qua ω: quam PUDL.

6 prodidit Gruter: incerto clampre prodidit ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Sempronius Atratinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antesignani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capys
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clamor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consulatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decembribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Vibulanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Smith's Bio, Atrati'nus
    • Smith's Bio, Capys
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: