Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. agitatum in urbe ab tribunis plebis ut1 tribuni militum consulari potestate crearentur nec
obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus
L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum
petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias
annorum octo impetraverunt:
[2]
Volscorum res super
acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter
pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
undique otium fuit Romanis.
[3]
legem de multarum
[p. 354]
aestimatione pergratam populo cum ab tribunis2 parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.
[4]
consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius3 Lucretius Tricipitinus. nihil dignum dictu actum
his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius
Cossus T. Quinctius Poenus iterum.
[5]
Veientes in
agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit
quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius
populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et
Q. Servilio et Mam.
[6]
Aemilio permissa. quidam
Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis
afuissent parum constabat. colonorum additus
numerus agerque iis bello interemptorum adsignatus.
[7]
siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec
caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque
ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes
[8]
defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque
stragem siti pecorum morientium dedit; scabie alia
absumpta; volgatique contactu in homines morbi.
et primo in agrestes ingruerant servitiaque; urbs
deinde impletur.
[9]
nec corpora modo adfecta tabo,
sed animos quoque multiplex religio et pleraque
externa invasit, novos ritus sacrificandi vaticinando
[p. 356]
inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti4 superstitione animi,
[10]
donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus
vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula
pacis deum exposcendae.
[11]
datum inde negotium
aedilibus ut animadverterent ne qui nisi Romani
di neu quo alio more quam patrio colerentur.
[12]
irae adversus Veientes in insequentem annum, C.
Servilium Ahalam L. Papirium Mugillanum5 consules, dilatae sunt.
[13]
nihil quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio
obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas
censuere.
[14]
cum Veientibus nuper acie dimicatum ad
Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non
pax facta, quarum et dies exierat et ante diem
rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum
more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.
[15]
controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur
bellum an satis esset senatus consultum. pervicere
tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut
Quinctius consul de bello ad populum ferret.
omnes centuriae iussere.
[16]
in eo quoque plebs
superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum
annum crearentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.