previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. [2] consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet. [3] non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam. et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat. [4] tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. [5] egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit1 praesidio, victorem securi percussum tradunt. [6] nec libet credere, et licet in variis [p. 352] opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana,2 non3 Postumiana appellata sunt,4 cum5 qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.

[7] Cn. Julius6 consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.

[8] insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.

1 decesserit Gronovius: discesserit (-ceserit A) ω.

2 Manliana vorm.: Malliana ω

3 A.U.C. 323

4 sunt ς: sint ω.

5 cum Rhenanus: quem ω.

6 Cn. Iulius ω: cn. c. iulius DLA: C. Iulius Sigonius (cf. chap. xxvi. § 2 and note).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
  • Cross-references to this page (26):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: