Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. eosdem consules insequenti anno refectos,1 Iulium tertium, Verginium iterum, apud Macrum
Licinium invenio:
[2]
Valerius Antias atque Q. Tubero
M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum
edunt. ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a
scriptoribus antiquis dissimulat.
[3]
licinio libros haud
dubie sequi linteos placet:2 Tubero incertus veri est. sit inter3 cetera vetustate cooperta4 hoc quoque in incerto positum.
[4]
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non
Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed
etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli,
quamquam rebellantibus non adfuerant.
[5]
igitur cum
duae civitates legatis circa duodecim populos missis
impetrassent ut ad Voltumnae fanum indiceretur
omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu
imminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum
dici iussit.
[6]
Ab eo A. Postumius Tubertus magister
equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam
proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab
omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.
[p. 332]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.