previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso1 consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti, praedae abactae hominum pecorumque; [2] hostis in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum invasit. [3] et seditiones domi quaesitae sunt nec motae tamen ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, [4?] falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens. quae vaniora ad populum ipso auctore fuere. [5] ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, [p. 326] maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris2 nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.

[6] pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Verginio consulibus tantum metus et vastitatis3 in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset, [7?] sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. [8] deinde Veientium exercitu accitonam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuereduo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere. trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. [9] Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in aede Quirini consulitur. [10] dictatorem dici Q. Servilium4 placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Verginius dum collegam consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum5 Aebutium Helvam6 dicit.

1 A.U.C. 318-319

2 A.U.C. 318-319

3 metus et vastitatis Conway and Walters: metum uastitatis (uastatis H) ω.

4 Q. Servilium Uς Sigonius (cf. chap. xxvi. § 7 chap. xlvi. § 4; C.I.L. i2, p. 17): a. seruilium (seruilius M) ω.

5 Postumum Sigonius (cf. chap. xi. § 1): postumium ω.

6 Helvam A2 ς: heluam heluium M: heluium ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: