Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. inter hostes variae fuere sententiae.
faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens
satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.
[2]
Tolumnius,
quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero
die se pugnaturum edicit.
[3]
dictatori ac Romanis,
quod detractasset pugnam hostis, animi accessere;
posteroque die iam militibus castra urbemque se
oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat,
utrimque acies inter bina castra in medium campi
procedunt.
[4]
Veiens multitudine abundans, qui inter
dimicationem castra Romana adgrederentur post
montes circummisit. trium populorum exercitus
ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes,
sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
[5]
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro
contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
ante mediam aciem cum equitatu magister equitum
processit.
[6]
parumper silentium et quies fuit nec
Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab1 auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito
tolleretur signum.
[7]
quod simul2 conspexit, primos [p. 318]
equites clamore sublato in hostem emisit; secuta3 peditum acies ingenti vi conflixit.
[8]
nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus
obequitans Romanis trahebat certamen.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.