Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. consules creantur1 M. Fabius Vibulanus,2 Postumus Aebutius Cornicen.
[2]
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque
gestarum succedere se cernebant, maxime autem
memorabilem annum apud finitimos socios hostesque
esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret
cura subventum,
[3?]
eo impensius, ut delerent prorsus
ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium
intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo
praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
[4]
hoc
palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque
falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut multo maiore parte Rutulorum
colonorum quam Romanorum scripta nec ager ullus
divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami
erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
[5]
sic
ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam
Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T.
Cloelius3 Siculus, M. Aebutius Helva;
[6]
qui praeter minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem
[p. 296]
offendissent, ne primoribus quidem patrum satis4 accepti,
[7?]
quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo5 in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.