previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. interim tribunos militum in Uolscum agrum ducere exercitum placuit; [2] Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tribuni, postquam nullo loco castra Uolscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad deuastandos fines discessere. [3] [p. 4090]Ualerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Uolscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. [4] Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit; [5] circummissae quattuor cohortes cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia inuasere. [6] ad quem tumultum obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admouendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. [7] cogebantur itaque uicti, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente ne quis praeter armatos uiolaretur, reliquam omnem multitudinem uoluntariam exuit armis, quorum ad duo milia et quingenti uiui capiuntur. [8] a cetera praeda Fabius militem abstinuit, [9] donec collegae uenirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Uolscos a praesidio eius loci auertissent. [10] qui ubi uenerunt, oppidum uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit. [11] additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumue decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxur
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: