previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. eo anno quia tempus indutiarum cum Ueiente populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus uenientibus ad finem legatio Ueientium obuia fuit. [2] petiere ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Ueios iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Ueientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. [3] [p. 4088]et in Uolscis accepta clades amisso Uerrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Uolscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id uenerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. [4] tarditatis causa <non> in senatu magis fuit quam tribunis qui, quia summa ui restari nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla uirtute superari humanarum uirium modum. [5] fortissimi milites non tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere. [6] insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio Ambusto L. Ualerio Potito tribunis militum consulari potestate, Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis senatus, [7] qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit. [8] id patres aegre passi decreuere ut tribuni militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad populum ferrent. [9] quod ubi primo promulgatum est, fremere iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, <cetera> cum periculo retineri; [10] nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, nouum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus. [11] haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt; [12] [p. 4089]maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. [13] prensantesque ueteranos stipendia cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogitantes]? [14] haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset antiquari apparebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: