previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. [p. 4086]

haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, [2] occupauerat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, [3] tum Ahala Seruilius, tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fueritquem enim bonum ciuem secernere sua a publicis consilia?—, sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem aduersus se implorari paterentur. [4] tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, [5] et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum. [6] quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. [7] bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros. [8] [p. 4087]dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit. [9] tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum comitia edixerunt. [10] tum uero grauior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent. [11] itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. [12] quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Ualerius Potitus Num. Fabius Uibulanus C. Seruilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes, tum ob recentem fauorem unica moderatione partum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: