previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere; [2] namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus C. Seruilius Ahala. [3] artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis auertissent. [4] Uolscos deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa ui ad bellum coortos; [5] caput rerum Antiates esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis praesidium passi essent. [6] [p. 4085]iam non exercitus modo armatos sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. [7] ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuuentus Antium contracta castris positis hostem opperiebantur. [8] quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. [9] quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam, [10] cum primores patrum, nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, laeti discordia patrum, [11] nihil esse in <se> iis auxilii dicerent, quibus non ciuium, non denique hominum numero essent: [12] si quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent: [13] interim patricii soluti legum magistratuumque uiu<erent> uerecundia, per se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: