previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. [2] coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia uelle, sua imperia sola rata esse; contemnere in uicem et contemni, [3] donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent. [4] [p. 4071]quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doctus, precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet et arma pararet. [5] nec falsus uates fuit. nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad uallum, spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique; [6] castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere: [7] palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt. [8] minus trepidationis fuit, quod euentus timori hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum. [9] iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu, speculatores propere missi nuntiauere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non mouisse. [10] et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. [11] magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suout tradidere quidam; [12] [p. 4072]nam alii Ahalam Seruilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt—, nouo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labicani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Servilius Priscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Deorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Smith's Bio, Axilla
    • Smith's Bio, Priscus, Servi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: