previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [p. 4007]at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. quid postea? nullane res noua institui debet? et quod nondum est factummulta enim nondum sunt facta in nouo populo—, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet? [2] pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta. [3] consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos annos et creauimus et e re publica sustulimus. [4] quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? [5] hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam indignam conubio haberi? [6] quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur sanguis. [7] [p. 4008]quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque uestras filias sororesque enubere sinendo e patribus? [8] nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret; patriciorum ista libido est; nemo inuitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. [9] uerum enimuero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium diuitibus ac pauperibus? [10] quod priuatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae conuenisset domum nuberet, ex qua pactus esset uir domo, in matrimonium duceret, id uos sub legis superbissimae uincula conicitis, qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate faciatis. [11] cur non sancitis ne uicinus patricio sit plebeius nec eodem itinere eat, ne idem conuiuium ineat, ne in foro eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid iuris tandem immutatur? [12] nempe patrem sequuntur liberi. nec quod nos ex conubio uestro petamus quicquam est, praeterquam ut hominum, ut ciuium numero simus, nec uos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuuat, quod contendatis quicquam est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liberi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nobilitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cooptatio
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, SAN GIOVENALE Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCRIBA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: