Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
[p. 4060]iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas ualebat, dataque mox terga hostibus forent,
[2]
ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites, qui saluam rem publicam uellent esse,
[3]
ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares'.
[4]
cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem uident.
[5]
restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.