previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini atque Hernici nuntiarant. [2] [p. 4042]T. Quinctius L. f. Cincinnatuseidem et Poeno cognomen addituret Cn. Iulius Mento consules facti; nec ultra terror belli est dilatus. [3] lege sacrata, quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, dilectu habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum conuenere, [4] ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii terroris Romam attulere. [5] senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis morbo absumptum erat. [6] ante omnia prauitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. [7] illud satis constat ad alia discordes in uno aduersus patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus, summis honoribus egregie usus, [8] 'uos' inquit, 'tribuni plebis, quoniam ad extrema uentum est, senatus appellat ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate uestra cogatis.' [9] [p. 4043] qua uoce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si aduersus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in uincla se duci eos iussuros. [10] consules ab tribunis quam ab senatu uinci maluerunt, proditum a patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules etquo quid ulterius priuato timendum foret?—in uincla etiam duci possent. [11] sors ut dictatorem diceretnam ne id quidem inter collegas conueneratT. Quinctio euenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, seuerissimi imperii uirum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. [12] dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio uacantium militiae munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.45
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: