Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, Uerginium iterum, apud Macrum Licinium inuenio: Ualerius Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
[2]
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus antiquis dissimulat.
[3]
Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: Tubero incertus ueri est. sit inter cetera uetustate cooperta hoc quoque in incerto positum.
[4]
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non Ueientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
[5]
igitur cum duae ciuitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, uelut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit.
[6]
[p. 4038]ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.