previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. [2] is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas uideret turmas insignemque eum regio habitu uolitantem tota acie cognosset, [3] [p. 4032]'hicine est' inquit, 'ruptor foederis humani uiolatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam uictimam, si modo sancti quicquam in terris esse di uolunt, legatorum manibus dabo'. [4] calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. [5] adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. [6] dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem detulit praedam ad urbem. [7] inter proelium et ad castra Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. [8] Fabius Uibulanus corona primum uallum defendit; intentos deinde hostes in uallum, egressus dextra principali cum triariis, repente inuadit. quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: