Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
consules creant M. Fabium Uibulanum, Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius consules,
[2]
quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subuentum,
[3]
eo impensius ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam ciuitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa aduersus Uolscos scriberentur.
[4]
[p. 4020]hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
[5]
sic ager ad Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus M. Aebutius Helua.
[6]
qui praeter minime populare ministerium <cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,
[7]
uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, [coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem integritatis iustitiaeque habebant uitauere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.