previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. M. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. [2] ad quorum famam hostiumiam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrumdilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum inpediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, [3] repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus occupatam esse. [4] ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae. [5] itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, [6] si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen [7] pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam 7inhibenti, auxilio futuros esse. [8] hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. ductus exercitus ad Caruentanam arcem, [9] quamquam invisus infestusque consuli erat, inpigre primo statim adventu deiectis, qui in praesidio erant, arcem recipit; [10] praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum. praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit tum praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non abnuisset. [11] auctae inde plebis ac militum [p. 274] in consulem irae. itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, [12] quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret. [13] plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: