Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
dilectum haberi non ex toto passim populo
placuit; decem tribus sorte ductae sunt. ex iis scriptos
iuniores duo tribuni ad bellum duxere.
[2]
coepta inter
eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo
inpensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro
sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola
rata esse;
[3]
contemnere in vicem et contemni, donec
castigantibus legatis tandem ita comparatum est, ut
alternis diebus summam imperii haberent.
[4]
quae cum
adlata Romam essent, dicitur Q. Servilius aetate et
usu doctus precatus ab diis inmortalibus, ne discordia
tribunorum damnosior rei publicae esset, quam ad
Veios fuisset, et velut haud dubia clade inminente institisse filio, ut milites scriberet et arma pararet. nec
[p. 266]
falsus vates fuit.
[5]
nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia
simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes
vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu
Aequorum per supinam vallem fusi sunt multique in
ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.
[6]
castraque eo die aegre retenta postero die circumfusis iam
magna ex parte hostibus per aversam portam fuga
turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa
roboris de exercitu fuit Tusculum petiere;
[7]
palati alii
per agros passim multis itineribus maioris, quam accepta erat, cladis nuntii Romam contenderunt.
[8]
minus
trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat et quod subsidia, quae respicerent in
re trepida, praeparata erant ab tribuno militum.
[9]
iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe
tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi
duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.
[10]
et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex
senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius
providentiam in republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli,
quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem
male gestam fuerat.
[11]
magistro equitum creato, a quo
ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo
— ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium
magistrum equitum eo anno fuisse scribunt—
[12]
novo
exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant,
duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.