previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, donec impetu inlati ab [p. 258] suis excludantur. [2] quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem, qua transierant, posse ibi maxime confertis hostibus, qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae, [3] cum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. [4] diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. [5] consul quoque nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit. nox incertos diremit; [6] tantusque ab inprudentia eventus utraque castra tenuit pavor, ut relictis sauciis et magna parte inpedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. [7] tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. [8] degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. [9] ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nox
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parmati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: