Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum
[p. 254]
ex muro tollunt.
[2]
quod ubi dictator conspexit—iam
enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat—,
cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta
maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque
intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam
videbat, pergit.
[3]
nec minor caedes in urbe quam in
proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam
petentes dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur.
[4]
postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis,
aliis sub corona venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit
[5]
iussoque magistro equitum abdicare se magistratu
ipse deinde abdicavit die sexto decimo reddito in pace
imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
[6]
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus
quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque
incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum
aliquanto,
[7]
ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in
traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium
concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae
vanum titulum adpetivere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.