Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
dictator omnes luce prima extra portam
Collinam adesse iubet. quibuscumque vires subpetebant ad arma ferenda, praesto fuere.
[2]
signa ex aerario
prompta feruntur ad dictatorem. quae cum agerentur,
hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine
infesto subiit nec procul Nomento signis conlatis fudit
Etruscas legiones; conpulit inde in urbem Fidenas
[p. 241]
valloque circumdedit;
[3]
sed neque scalis capi poterat
urbs alta et munita, neque in obsidione vis ulla erat,
quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae
quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
[4]
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa
dictator in locis propter propinquitatem notis ab adversa parte urbis maxime neglecta, quia suapte natura
tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
[5]
ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam
diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad
pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu
operis hostes avertebat,
[6]
donec perfosso a castris monte
erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas
a certo periculo minas clamor supra caput hostilis
captam urbem ostendit.
[7]
eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primum census populi est actus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.