Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
postero die dispositis praesidiis cum in forum
descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac
miraculo esset et Maeliani atque ipse dux eorum in
se intentam vim tanti imperii cernerent,
[2]
expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut
dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset,
[3]
rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum
ad Maelium 'vocat te' inquit 'dictator'. cum pavidus
ille, quid vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum
ad senatum diluendum,
[4]
tunc Maelius recipere se in
catervam suorum et primum circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque
fidem plebis Romanae inplorare et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset;
[5]
orare,
ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante
oculos suos trucidari sinerent.
[6]
haec eum vociferantem
adsecutus Ahala Servilius obtruncat respersusque cruore
obtruncati, stipatus caterva patriciorum iuvenum,
dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso
apparitore concitantem multitudinem poenam meritam
[p. 234]
habere.
[7]
tum dictator 'macte virtute' inquit, 'C. Servili, esto liberata re publica'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.