Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius Cornicen.
[2]
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum
succedere se cernebant, maxime autem memorabilem
annum apud finitimos socios hostesque esse, quod
Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum,
eo inpensius,
[3]
ut delerent prorsus ex animis hominum
infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt, ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad
paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos
scriberentur.
[4]
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem
tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem, ut multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta nec
ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio
infami erat, nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus
Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
[5]
sic
ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam
deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M. Aebutius Helva;
[6]
qui per minime populare
ministerium, agro adsignando sociis, quem populus
Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne
primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,
[7]
vexationes ad populum iam die
dicta ab tribunis coloni adscripti remanendo in colonia,
quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.