Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules.
fuit annus domi forisque infestus. nam principio anni
et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus
plebis rogationem promulgavit,
[2]
qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum
ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut
rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo
potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet,
consules faciendi;
[3]
id vero si fieret, non vulgari modo
cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant.
[4]
laeti ergo audiere
patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati
descisse et Veientes depopulatos extrema agri Romani
et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.
[5]
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter
strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa
apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
[6]
tum C. Canuleius pauca in
senatu vociferatus: nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum; numquam eos se
vivo dilectum habituros, antequam ea, quae promulgata
ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim ad
contionem advocavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.