previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. his sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, [p. 23] ad bellum uteretur. [2] vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit. [3] ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, [4] sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. [5] rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos. [6] Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime moverat senatum, [7] quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. [8] Athamanes quoque venerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; et Maronitarum exsules venerant, [9] pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. [10] venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: [11] civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; [12] Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; [13] armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium. [14] quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

[p. 24]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maronea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maronitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metalla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tempe
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamaniam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Baebius Tamphilus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Caecilius Metellus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VECTIGA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARONEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Metellus
    • Smith's Bio, Ta'mphilus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: