Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. huius mali labes ex Etruria Romam veluti
contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit.
[2]
P. Aebutius, cuius pater
publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus,
mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris
et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat.
[3]
et
mater dedita viro erat et vitricus, quia tutelam ita
gesserat ut rationem reddere non posset, aut tolli
pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat.
[4]
Via una corruptelae Bacchanalia erant. Mater
adulescentem1 appellat: se pro aegro eo vovisse ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam;
damnatam voti benignitate deum exsolvere id velle.
decem dierum castimonia opus esse: decimo die
cenatum, deinde pure lautum in sacrarium
[p. 244]
deducturam.
[5]
scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non2 digna quaestu cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
[6]
huic
consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit,
minime adulescentis aut3 rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur.
[7]
quin eo processerat consuetudine
capta ut post patroni mortem, quia in nullius manu
erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.