Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55. legatis Romanis Transalpini populi benigne
[p. 394]
responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem1 populi Romani castigarunt,
[2?]
quod eos homines, qui gentis
iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in
alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos
dimiserint: debuisse gravem temeritatis mercedem
statui.
[3]
quod vero etiam sua reddiderint, vereri ne
tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur.
et exceperunt et2 prosecuti cum donis legatos sunt.
[4]
M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum
missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.
id senatui non placuit.3
[5]
illud agitabant uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat utrum
Latinam an civium Romanorum deduci placeret.
postremo Latinam potius coloniam deducendam
patres censuerunt.
[6]
triumviri creati sunt P. Scipio
Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.
[7]
bina milia hominum in
agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat,
octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
[8]
deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T.
Aebutius Carus4 L. Quinctius Crispinus.
[9]
et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q.
[p. 396]
Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius5 Gracchus. in singulos iugera data dena.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.