previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle1 iniqua cum equitibus paucis oppressus. [2] ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos,2 tenuit. [3] quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens [p. 374] impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et3 onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, [4?] septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. [5] iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; [6] pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. [7] primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides; [8] et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat4 portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videtur.5 [9] aegre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque6 conferta turba iter reliquum clauserat; [10] et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant. [11] magistratus et principes veriti ne quem [p. 376] motum misericordia praesentis tanti viri faceret,7 cum alios verecundia pristinae maiestatis collatae8 praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, [12?] deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.

1 inita valle heraeus, XXI. xxxv. 4 conferees: in ualle ς.

2 lectos ς: electos M.

3 A.U.C. 571

4 clauserat ed. frobeniana 1535: clauserant ς.

5 videtur crévier: uideretur ς.

6 aeque walch: atcue ς.

7 A.U.C. 571

8 conlatae duker: conlata ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: